|
"Don Bosco" habito |
|
|
Discipuli classium quarundam Lycaei classici et scientifici magna cum peritia sapientissimeque a magistris suis imbuti spectaculum iucundum instruxerunt in quo et fabellae et carmina vel Latina vel ex aliis sermonibus versa scaenam occuparunt. Post introductionem magistrae Di Giorgi (quae loquela sapidissima praedita est!) quae disseruit de virtute Latinitatis et de causis cur ea hodie magni momenti sit, fabellam quasi Plautinam discipuli instruxerunt in qua puella quaedam suspicionibus vehementibus erga amantem suum capta iniuriis eum implevit. Postea autem omnia patefacta sunt et puella intellexit amantem suum sincerum esse. Sed sapidissimae fuerunt etiam sine dubio et carmina Latine versa e carminibus Anglici gregis qui "Beatles" appellatur, qualia "Hodie" ("Yesterday") et "Vivimus nos in subaquanea navi lurida" (Nondum intellexistis? "Yellow submarine") et fabella "Nel regno di Ade" inscripta in qua duo homines nostri temporis (Francesco Totti et Ilary Blasi!!!) in regnum Plutonis pervenerunt ubi Pluto eos docuit de antiquis poetis Latinis inter quos Catullus, Propertius, Ovidius qui facere non potuerunt quin carmina sua pulcherrima legerent. Cor spectaculi fuit
fabella "Catullo e il siculo" inscripta in qua iuvenis amans
quidam temporis nostri quem studii Latinitatis pertaederet in somnum
incidit et ei Catullus ipse visus est qui eum docuit de amore qui
temporibus nostris videtur qualis duo milia annos abhinc videbatur. Hanc
sapidam fabulam variis sermonibus (usque ad Siculum!) constructam maxime
probavimus cum non tantum ad risus suscipiendos concepta esset sed ad
res magni momenti animadvertendas (id est de fidelitate in amore). Quae alia dicam?
Discipuli tandem ad finem suum pervenerunt, cum demonstrassent
Latinitatem rem minime taediosam et lutulentam esse, sed
instrumentum iucundissimum cuius studium magni momenti adhuc est. |
|
| HOME | |