Prof.:
Hodie disseremus inter nos de variis potionibus, quibus exstinguimus sitim. Et incipiamus a vino, cuius laudes resonuerunt et resonant in omnibus linguis.
Paulus:
Cum prandemus vel cenamus, una cum +vitrea (bottiglia) aquae medicatae,
(vel mineralis), semper stat super mensam nostram vitrea vini.
Maximus:
Pater meus ipse mihi infundit dimidium calicem vini; cum ero maioris aetatis, tunc mihi permittet ut ipse expleam vino meum poculum.
Prof.:
Vinum non solum est sapòrum, sed est etiam eupèpticus, at oportet numquam
modum excedere.
Aemilius:
Ego, cum sunt convivia festiva, maxime delector hauriens calicem vini
spumantis.
Silvana:
Nostra familìola, per pastus, semper bibit vinum album et siccum, quod vocatur
"Tusculanum" ("Frascati"). Solum in festis solemnibus, apparet in mensa vinum rubrum, sicut, "Barbera" vel "Barolum".
Prof.:
Cum autem laboramus siti per diem, tunc in quolibet thermopolio (bar) possumus frui variis potionibus. Tu, Paule, quid potas, cum es sitiens?
Paulus:
Mea praeoptàta est potio cìtrina (Limonata), valde gelida.
Maximus:
Ego praefero potionem +aràntinam (cfr. +arantium = arancia).
Aemilius: Ego saepe sum contentus simplici poculo aquae mineralis, quae vero facta sit spùmea anydride carbonica.
Silvana:
Ego nihil cognosco quod melius sitim exstinguat quam gelidus sucus nucis cocci.
Prof.:
At sunt aliae potiones quae non sitim explent, sed vel favent digestioni vel èxcitant moderate fluxum sanguinis et donant quendam sensum alacritatis. Loquor de "liquoribus"; omnes autem liquores, qui sint alcoolici, sunt opportuni cum quis difficulter cibum còncoquat (digerisca), vel sit vehementer conturbatus.
Monica:
Suntne suadendi liquores adulescentibus?
Prof.:
Corpora alacria et sana adulescentium non egent liquoribus, ergo melius est ut ab illis se abstineant.
Monica:
Possumusne aliquando sumere capìdulam cafei? ("capèdines" vel "càpides" vocabantur vasa fictilia vel lignea, usurpata sive in sacrificiis sive in mensis, ita dicta ex eo quod ansata essent, ergo apte "capi" poterant. Sunt adtestata duo deminutiva: "capeduncula" (Cic.) et "capìdula" (Prisc.)
Prof.:
Hodie est mos communis sumendi capidulam cafei post prandium. Cafeum est enim leviter cardiocineticum, favet digestioni et inducit tenuem excitationem cerebralem.
Aemilius:
At nos adulescentes nullam necessitatem habemus horum stimulorum, ergo relinquamus adultis usum cafei.
Prof.:
Recte dicis. Alia potio corròborans est theana potio, quae hodie facta est communis sive in ientaculo, sive tempore postmeridiano.
Claudius:
Nemo autem loquitur de cervisia? (birra). Pater meus saepe prandet potans cervusiam.
Prof.:
Usus cervisiae diffusus est a regionibus septentrionalibus in regiones
mediterraneas, et hodie bibimus cervisiam sive per pastum sive quotiens sitìmus.
Claudius:
Ego dicam fortasse hèresim, at omnibus potionibus, quas memoravistis, praefero limpidam et levem et gelidam aquam quae scatùrit a fonticulis montanis.
Maximus:
Ego plaudo "romantico" nostro Claudio, at non renuntio neque cìtrinae neque aràntinae!
Prof.:
Ego quoque, qui vehementer amo excursiones per montes, quotiens incurri in fonticulum montanum, haurio acri gaudio gelidam et limpidam aquam quae scatet a visceribus montis, sed non renuntio bacchico liquori, qui semper laetificavit et pergit laetificare genus humanum!