Fulsēre vere candidi tibi soles

opus a Vido Angelino compositum.

Nitidissima in caelo splendet luna, placido lumine urbem Veronam somno sopitam obvolvens. Villa quoque patris Catulli, in urbis propinquitate sita, quam lente alluit Athesis, imo nunc circumdatur silentio, postquam per duos dies sedulus servorum ancillarumque grex curavit ut omnia domus interiora nitida splenderent, ideoque cuncta conclavia passibus concitatis iussisque resonuerant, ut digno hospitio Quintus Metellus Celer acciperetur, amplissimae dignitatis vir ob complures militares victorias insignis, quem arta et diutina amicitia cum Publio Valerio, Catulli patre, iungebat.
Ecce sol exoritur, rutilas accendens nubes quae hic illic dispersae eum cingunt, et iam omnes domus incolae, expergefacti et celeriter festivis vestibus induti, se ad laetanter hospites accipiendos apparant.
Maiore impatientia premuntur duo fratres, Marcus maior natu et Catullus: hospitem illustrem cohors comitabitur virorum auctoritate gloriaque praestantium, quos ergo illis licebit cognoscere atque admirari, praeterea Metellus secum habet uxorem Clodiam, quae mirae esse pulchritudinis narratur.
Circiter horam nonam pervenit, equo vectus, praenuntius, qui certiorem facit Publium amici comitatum iam proximum esse. Et ecce, post breve temporis intervallum, militaris propinquans globus incipit conspici qui tres mire ornatas carrucas comitatur, quae in amplum propatulum villae ingredi non morantur; statim Publius cum duobus filiis primam circumdant et hospites fervide salutant, propter eorum adventum suorum animorum laetitiam fervide patefacientes. Aliae duae carrucae sequuntur, quarum unam duo praetores duoque centuriones, alteram duae matronae cum ancillis occupant. Metellus amicum iucunde amplexus, manus Marci et Catulli destringit atque se ad uxorem vertens, quae et ipsa descenderat, eos illi offert cognoscendos, qui obsequenter ei caput inclinant, ob splendidam Clodiae pulchritudinem mirabundi, quae subridenti vultu manum utrique offert atque rogat quis sit ex illis quem iam inspirat Musa ut amoris carmina pangat.
Levi rubore Catulli genae suffunduntur, qui respondet: "Nugae meae nomen amoris carminum, quod tu, qua es comitate, eis tribuis, non merent, utpote quae modo sint cuiusdam provincialis iocosi versus, quibus ille ioculariter huic nostro parvulo mundo illudit, penitus longinquo a mirando atque multiplici Romae mundo, quam recte maximam rerum appellant."
Interpellat Clodia, leporem et urbanitatem Catulli mirata: "Nonne vero poetae, dum potentiam Cupidinis celebrant, omnibus viventibus unum eundemque esse amorem pluries conflrmaverunt, qui universos rapit, cuiuslibet sint ordinis ac
quamlibet incolant regionem?" ac dum haec exclamat, suos splendentes ocellos in Catulli vultum figit, qui, et ipse, argutia ac venustate Clodiae tactus, eius vultum attente explorat ac respondet: "Manifeste patefacis te multos poetas legisse ac penitus penetrasse id quod est cuiusvis poeseos argumentum princeps, nempe amor.
At ecce se colloquio pater immiscens: "Eia,- inquit - elegantes taceant poeticae disquisitiones; nunc instat domum ingredi ut, longum iter emensi, tandem relaxemini". Et subridens amicum uxoremque in amplam exedram comitatur eosque exhortatur ut super pulvinaria assidant. Eos sequitur cohors quae, et ipsa, relictis carrucis, ad limen densatur.
Praetores ac centuriones apud Metellum considunt, dum matronae cum ancillis Clodiam circumdant. Ad nutum patris Publi, servi ahenos lebetes, aqua calida plenos, ac pelves afferunt una cum linteaminibus ad manus vultusque detergendos, creterras inde, vino calido repletas, in calices infundendo, ut diutini itineris sit solacium.
Sive pater, sive Marcus, sive Catullus in exedra singuli modo ad unum modo ad alterum ex hospitibus accedunt ad eos salutandos et ad sermonem cum ipsis conserendum et ad vigilandum ut eorum desideria cito adimpleantur.

 


Postquam autem satis diu quievere hospites, libere sermocinantes, eorum ad suum quisque cubiculum ducitur ut lassitudinem dissolvat, super culcitam recumbens.
Hora undecima nobilissimae cohorti cena offertur variatis exquisitisque ferculis atque optimae riotae vinis locuples.
Catullus, qui Clodiae venustate ac vocis suavitate ime percussus erat, dum una cum fratre atque altero centurione in lecto triclinari stratus, abunde, iuvenali pulsus cibi appetentia, de obsoniis sumit, sibi temperare non potest quin frequenter oculos ad eam convertat, quae ei magnopere differre apparet a mulieribus puellisque veronensibus, quibuscum illis ipsis annis vel amicitiam iunxerat vel mutuos exercuerat amores, immo in illa sibi divini aliquid inesse videtur. Illa autem, quae cito crebros eius contuitus animadverterat, quodam momento et ipsa vultum suum blande subridentem ad eum convertit manusque nutu eum ut ad ipsam accederet invitavit.
"Curiositate afficior, mi Catulle - verba ei facit, ubi primum ad eam ille pervenit - a tua ipsius voce aliquod e carminibus tuis audiendi. Quid, si cras te arcessam ut ipsa novum exortum esse poetam agnoscam? "
"Quomodo recusaverim? - statim respondet Catullus - at scito, cum floridam inii adulescentiam ac mihi pura tradita est vestis, confestim, quodam naturali instinctu motum, me ad poesim versum esse neque mei nesciam esse deam quae curis dulcem gaudet miscere amaritiem, multosque versus me fervide scripsisse, quorum autem magnam partem emendaturis ignibus ipse dedi. At quaedam servo, ac libenter
tibi tuoque iudicio nonnulla subiciam, quam magnopere lyricis carminibus delectatam esse et hodie quoque delectari suspicor."
"Gratias tibi propter humanitatem tuam. - ei reddit Clodia - Fateor me revera iam a pueritia poesi allectam esse et non pauca carmina memoriter libenter didicisse. Una ergo ex meis ancillis te cras advocabit." atque Catullum subridens dimittit.
Cena per nonnullas horas protrahitur: post gustationem, per quam cibi qui appetitum excitent afferuntur ac mulsum potatur, cena proprie dicta initur atque convivis abundantia ac rara atque exquisita fercula una cum vinis optimae notae distribuuntur; per secundas autem mensas obsonia asperiora ac salsa fructusque exsiccati vel passi praevalent nec vino parcitur.
Marcus autem et Catullus per cenam fervidam ineunt amicitiam cum duobus centurionibus, multa de militari vita et de bellicis eventibus, quibus participes illi fuerunt, percontantes, exinde crastino die, horis matutinis, equi vectationem simul se acturos decernunt, ut suam quisque habilitatem ostendat pariterque colles Veronam cingentes ineant et admirentur.
lamdiu tenebrae totum occupaverant caelum, stellis splendentibus aptum, cum hospitum ac dominorum ad desideratum lectum unusquisque tandem recedit ut somno placide se concedat.
Inter lecti lintea adrepit Catullus, at vividiores sunt animi motus quam ut somnus cito eum, etsi lassitudine languidum, in quietem immergat. Per mentem eius subridens Clodiae transgreditur vultus atque iterum iterumque in auribus vox illa dulcissima resonat eiusque divina figura diu ante eius mentis oculos perstat. Dum autem verba eius reminisci conatur atque quodam arcano cum fremitu cogitat cras apud eatn fortasse solam se advocatum iri cumque illa libere collocuturum esse dumque sibi mente flngit quomodo sit evasurum colloquium, sensim sine sensu oculi eius tandem clauduntur atque suaviter somnus eum in placidam rapit quietem.

 


Sol, montibus superatis, iam caelum scandere coepit et vivida luce sua cunctas regiones perfundere, cum duo fratres, centurionibus comitati, ad patrem Publium accedunt, qui comiter per propatulum cum Metello sermocinatur.
"Mens nostra est - sic Marcus patrem alloquitur - una cum centurionibus per colles obequitare, qui ante nos proximi surgunt, dummodo ne, his matutinis horis, auxilio nostro egeas."
"Video vos grata amicitia cito cum centurionibus iunctos esse. - respondet pater - Quod petitis, libenter concedo atque reor Metellum idem sentire." Assentitur Metellus ideoque quattuor iuvenes festinanter ad stabulum accedunt equos selecturi, inde celeri quadrupedo cursu per prata, inter se quis ceteros antecedere valeat certantes, in silvas ineunt e conspectu evolantes.
"Nonne iam advenit tempus ut ab hac umbratili ac provinciali vita filii tui abripiantur atque in concitatam et turbulentam vitam, quam Romae vivimus, inserantur ut officium quoddam vel civile vel militare sibi proponant adsumendum? -
sic loquitur Metellus, ad patrem conversus - Marcus, qui florenti ac robusta valetudine fhiitur, curriculum militare persequi ergo possit atque ego libentissime ei faveam, Catullus autem, qui iamdiu poesim colit, Romae et poetarum et eruditorum virorum coetus inveniat, inter quos splendere ei liceat famamque acquirere."
"Cognoscis, optime Quinte - ei respondet Publius - me immature a carissima uxore ignoto morbo desertum esse, ideoque filiolos dulcissimae eorum nutrici Liciae nutriendos atque educandos tradidisse in Sirmione paeninsula apud lacum Benacum. Cum autem adulescentuli facti sunt, hic in urbe Verona mecum eos accepi atque sedulo curavi, exinde cum adulescentiam attigerunt, praesto illis esse optavi, veluti vigil educator. Nunc autem et ipse intellego iam tempus instare ut ad urbem Romam tandem perveniant ibique vitam degere incipiant, suam unusquisque viam inveniens atque percurrens. Et iam ab hoc momento eos ad vigilem tutelam tuam committo."
Cui Metellus:"Laetus ero - inquit - erga illos quodammodo vice tui fungi, ac pro certo habeo illos vitam felicem atque gratam successibus Romae esse victuros."
Primo postmeridie, Catullus, promissae memor, nonnulla sua carmina colligit ac se in peristylion confert ibique assidit, sua carmina hic illic lectitans.
Et ecce apud eum sonat vox: "Domina mea te in suo cubiculo exspectat; ego ad eam te comitabor." A pagina extollit vultum Catullus et tacitus atque animo commotus, ancillam sequitur.
Post brevem deambulationem ostium aperit ancilla eique locum cedit, inde clauso ostio, in andronem recedit ibique in sella sedens, iussa exspectat.
In amplo et eleganti cubiculo, super molles sedens pulvinos in cathedra apparet Clodia, quae ridenti ore ambas manus ad Catullum protendit qui eas trepidanter destringit: "Vividas tibi gratias, poeta (iamne sic te appellare possum?); - exclamat Clodia - asside ergo ante me in hac altera cathedra et aliqua carmina tua mihi offer fruenda."
Catullus exquisita comitate pulcherrimae mulieris aliquantulum recreatus, carminum suorum fasciculum extrahit et voce quam securiorem reddere conatur "Incipiam - inquit - a parvulo carmine quod me in Virginis Dianae honorem rogaverunt parandum, quod chorus puerorum puellarumque veronensium alternatim per festum in divae laudem cecinerunt", atque legere incipit:

Dianae sumus in fide
Puellae et pueri integri
Dianam pueri integri
Puellaeque canamus.

O Latonia, maximi
magna progenies Iovis
quam mater prope Deliam
Deposivit olivam,

Montium domina ut fores
Silvarumque virentium
Saltuumque reconditorum
Amniumque sonantum.

Tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
Tu potens Trivia et notho's
dicta lumine Luna,

Tu cursu, dea, menstruo
Metiens iter annuum
Rustica agricolae bonis
Tecta frugibus exples.

Sis quocumque tibi placet
Sancta nomine, Romulique
antique ut solita 's, bona
Sospites ope gentem.

Clodia, quae attente auscultaverat: "Est cantus - inquit - dulcedine ingenuaque venustate plenus et candida religione suffusus, dignus qui a puerorum oribus exoriatur. Hoc dulcisonum carmen pangens, omne vere punctum, Catulle, tulisti."
"Nunc autem, aliquid quod ludificationem acerbitatemque exprimat. -prosequitur Catullus - Hic Veronae mos est ludos celebrandi cum saltationibus super longum transeuntes pontem, qui super paludem protenditur, axuleis vero insistens vetustis vel reconcinnatis. Hoc carmine, optatum meum patefacio cernendi in putidissimam paludem praecipitantem quendam municipem meum notissimum qui eximiae pulchritudinis floridissimaeque aetatis uxorem ductam, cum insulsissimus sit homo, vagis veneribus se ipsam concedere sinit nec quidquam agit quasi non sit homo sed truncus. Immo ego ipse cupio illum stolidissimum de ponte mittere pronum et supinum prospicere captivum in caeno.
Legam tibi hic illic quosdam versus:


O colonia (nempe Verona) quae cupis ponte ludere longo
Et salire paratum habes, sed vereris inepta
Crura ponticuli axuleis stantis in redivivis (nempe reconcinnatis)
Ne supinus eat cavaque in palude recumbat,
Munus hoc mihi maximi da, colonia, risus.
Quendam municipem meum de tuo volo ponte
Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque.
(Sed cur eiusmodi poena illi misero?)
Cui cum sit viridissimo nupta flore puella,
Et puella tenellulo delicatior haedo,
adservanda nigerrimis diligentius uvis,
ludere hanc sinit ut lubet nec pili facit uni.
Talis iste meus stupor nil videt, nil audit,
ipse qui sit, utrum sit aut non sit, id quoque nescit
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
si pote est stolidum repente exitare veternum.

Tunc statim Clodia, aliquantulum obstupefacta : Non putaveram - inquit - in te hunc archilochium vigorem inesse!"
Catullus autem, subridens: "pretiosa laus. - inquit - Et nunc, aliquid quod magis ad poesim attineat, nempe epistula quam Caecilio misi, dilecto amico qui in urbe Novo Como vitam degit et carmina elaborare delectatur:


Poetae tenero, meo sodali 
Velim Caecilio, papyre, dicas 
Veronam veniat, Novi relinquens 
Comi moenia Lariumque litus: 
Nam quasdam volo cogitationes 
Amici accipiat sui meique. 
Quare, si sapiat, viam vorabit, 
Quamvis candida millies puella 
Eumque revocet manusque collo 
Ambas iniciens roget morari. 
Quae nunc, si mihi vera nuntiantur, 
Illum deperit impotente amore. 
Nam quo tempore legit incohatam 
Dindymi dominam, ex eo misellae 
Ignes interiorem edunt medullam. 
Ignosco tibi, Sapphica puella 
Musa doctior: est enim venuste 
Magna Caecilio incohata mater.


"Raro quidpiam dulcius ac numerosius audivi. - exclamat mirata Clodia - Quis negaverit in te quendam vivum fontem inesse poeseos? Nunc autem animum attende ad ea quae tibi patefacere cupio. Mea quidem sententia, fieri non potest ut tu, Catulle, in hoc remoto Italiae angulo vitam transigere pergas; Roma te exspectat, ubi sodalicium invenies poetarum sive graecorum, qui a toto romano imperio Romam confluunt, sive iuvenum romanorum, qui novam quandam artem excolunt poeticam, quae exquisitam elegantiam et remotam eruditionem persequitur."
Et dum haec verba quadam concitatione pronuntiat, e cathedra surgit et ad Catullum accedens, qui et ipse surrexerat, eum brachiis cingit atque exclamans: "Donum gratissimum poeticum mihi hodie obtulisti, quod ego basio rependo," in Catulli os ardens basium figit. Qui exquisita fragrantia a pulcherrima muliere manante obvolutus atque splendidi eius corporis contactu turbatus, leviter vacillavit sibique visus est sensibus deficere.
Clodia autem, brachio suo brachium cingens poetae: "Ilico ad patrem eamus -inquit - eumque rogemus ut te novam inire vitam in urbe Roma sinat , ut in ea ingenium tuum poeticum effloreat et numquam peritura carmina pangas."
In patrem incidunt qui in peristylio maiore placide cum centurionibus ac praetoribus, cum Marco et ipso Metello sermocinabatur.
Statim cuncti a sedilibus surgunt, ob illam singularem visionem aliquantulum stupentes, at subito vox Clodiae resonat: "Nonnulla Catulli audiens carmina, ilico in eo miram latere naturam poeticam intellexi, ad quam uberiorem et profundiorem reddendam, oportere poeta noster non in hac longinqua et placida regione vitam degat, sed iam tempus imminere ut Romam, in tumultuosam et splendidam et ditissimam urbem, se conferat, ubi maturior et profundior fiat poeta, amicitia poetarum qui Romae vivunt incitatus ac locupletatus."
"Aliquid simile cogitavi, et cum optimo amico Publio communicavi, quod ad fratrem Marcum attinet - statim subsequitur Metellus, ad uxorem conversus - Iam venit dies ut pater filios nidum relinquere patiatur et per liberum caelum audacter pervolitare ac suum utrumque munus suamque sortem quaerere et invenire."
"Quidni assentiar dilectis amicis rogantibus? - post brevem pausam respondet Publius - "Cito - addit ad filios se vertens - vos Romam comitabor vosque dilecto amico Quinto Metello adiuvandos atque vigilandos committam."
Postero die, fervidis gratiis patri ac duobus filiis ob gratam comissimamque hospitalitatem oblatis, Quintus Metellus et Clodia Romam versus proficiscuntur.
Catullus interea, mirabundus, Clodiae imaginem, quasi dominam, sedem in mente sua sumpsisse animadvertit; quotiens autem per diem dulcem illum vultum revocat, dum limpidam illam vocem iterum audire atque circumvolvi candidis Clodiae brachiis sibi videtur! "Quodnam me incantamentum arripuit? - ex se interdum quaerit - Cupidinisne sagitta me profunde terebravit?"
Nonnumquam ipse et Marcus de diebus transactis ac de splendida illa dea una tangunt, sed mavult Catullus secrete intra se de illa somniare.

 


Transit interea unus mensis, per quem pater, civilibus muneribus suis in urbe Verona functus ac tandem eo invento qui sibi ut munerum suorum vicarius aliquamdiu succederet, utrumque filium usque Romam comitari decernit.
Omnibus rebus ad iter commode peragendum, servis opitulantibus, apparatis, postridie Kal. Septembres, dum sol discum mire rubentem a montibus exsurgentem ostendere incipit, pater cum filiis unaque cum duobus servis in ornatam carrucam inscendunt, dum alii tres simul equitabunt; duo autem raedarii in anteriore subsellio, quattuor equorum habenas regentes, subsidunt.
Per viam Cassiam Bononiam contendunt inde, Pistoriis ac Florentia superatis, Arretium perveniunt; inde Senam, Clusium atque Volsinios praetergressi, tandem , post unius hebdomadae iter, Romam perveniunt.
Publius, qui nonnullos iuventutis annos Romae vixerat, ipse per urbem carrucam regit usque ad amplissimam domum amici Quinti Metelli Celeris, in Palatino colle sitam, ubi urbanissime accipiuntur, in ea ut hospites libentissime mansuri, donec pater filiis idoneam domum invenerit atque conduxerit.
Quis Catulli secretum gaudium exprimat Clodiam revisentis, quae illum suaviter amplectitur eique nuntiat se ipsam cito effecturam ut nonnulli inter clarioris famae poetae in domum suam congregentur ut iucunda amicitia cum veronensi poeta iungantur.
Tertio die, Catullus, in peristylio vespere deambulans, in Clodiam incurrit quae ei immurmurat: "Quintus abest domo, te hac nocte in cubiculo meo exspecto." disceditque.
Parum labat Catullus, dum ingens perfrictio eius corpus pervadit pulsusque celerant cordis. In cubiculum suum confugit seque in lecto sternit ac dum sensim vehemens animi commotio placatur, perturbantes imagines per mentem eius transcurrere ordiuntur. Lente interea transeunt horae; ecce tandem tenebrae per domum offundi incipiunt.
Catullus ad cenam fere sui immemor assidit. Secunda iam inita vigilia, tacitus fremensque apud cubiculum sistit Clodiae, forem pellit quae ilico cedit; ingreditur tremens ac cito duo eum mollia amplectuntur brachia Clodiae , quae proxima ab ostio erecta exstabat, illum opperiens. Ora diu coniunguntur, exinde dum celeriter vestes humi cadunt, ambo in imam beatitatem merguntur.
Quot ioci, quot basiorum milia, Catulle, in mira illa nocte!




"Ergo tu quoque a transpadana regione - verba facit subridens, se ad Catullum vertens, Parthenius - sicut Valerius Cato a Gallia, Helvius Cinna a Brixia, Furius Bibaculus a Cremona et Terentius Varro Atacinus a Gallia et ego a Bithynia, pervenisti Romam, ad istam mirabilem atque immensam Urbem, quae miranda sua arte politica et armis reddere valuit Mare Mediterraneum, Mare, ut appellatis, "Nostrum" ac "Romanos" omnes populos qui circum illud incolunt."
"Revera - respondet Catullus - diva quae mihi ut huc venirem suasit est illa ipsa comissima hospes quae hanc poetarum coronam huc in domum suam convocavit ut mihi amicitiam iungere fas esset cum egregiis poetis, qui exquisita arte sua Romam hodie splendide illustrant".
Ipsa subridens statim interloquitur Clodia: "Cum ego recenter in ipsa Verona quaedam carmina Catulli nostri auscultassem, statim illum ab illa longinqua urbe statui rapiendum et Romam attrahendum esse ut hic vos ille cognoscere atque aemulare posset et nova corona poetica Romam redimire."
Tunc Valerius Cato: "Visne ergo, - inquit - quandoquidem iam te Camena inflavit, nonnulla tua carmina legere?"
"Sinatis potius amici - respondet Catullus - ut antea carmina vestra perlegam et admirer, ut vobis tamquam magistris frui possim. Praeterea mihi pergratum sit, si quaenam sint poetica vestra principia patefaciatis, quibus vos in carminibus vestris exarandis regamini.
Cui Parthenius: "Si mihi licet, - inquit - hoc velim prae omnibus adseverare, nos hodie epicis poematis, ponderosis ac nimia bellica gloria resonantibus, minime allici. Si mihi mentem meam aperire fas est, homerica poemata mihi quasi "silvaticus rovus" atque "limum" esse videntur. Quanto melius epyllia exarare, quae reconditos mythos enarrent, miram elegantiam et doctrinam proferentia!"
"Vel etiam elegeias - subsequitur Licinius Calvus - quae delicatos animi sensus promant et quae lingua exculta et exquisita arte metrica sint composita."
"Quidni - addit argute Furius Bibaculus - acrem impetum quoque Lucilii renovemus, efficientes ut satyrae acrimonia reviviscat, ita ut alacriter et acriter contra istos laudatores temporis acti pugnare liceat, qui novam artem nostram poeticam irrident ac nos neotérous atque cantores Euphorionis ludificantes appellant."
Catullus attentus tacitusque auscultaverat ac tandem haec mirabundus orsus est dicere: "Quidni vobis vividas grates agam ac simul stupens meam exprimam admirationem? Atque unum adhuc vos fervide flagitabo, ut quodam proximo die domum meam simul congregati accedatis ac mihi aliquos fructus artis vestrae poeticae vos ipsi legatis: vehementi enim teneor desiderio carmina vestra audiendi secundum novum stilum exarata, de quo paulo antea tetigistis. Visne tu, docte et humanissime Partheni, diem statuere ac praesentes poetas contrahendos curare et apud me comitandos?"
Libenter assentitur Parthenius atque poetarum globus, candidis gratiis comissimae hospiti Clodiae actis et sive Clodiae sive Catulli hilare pressis manibus, domum relinquit.

 


 

Laete atque dulciter traducit Romae vitam Catullus: domum propriam duobus fratribus conduxerat pater et coqua et dispensatore auctoratis, unam ancillam duosque servos ex suis eis adsignaverat atque cum argentariae administratore pactionem inierat ut statutis temporibus flliis summas necessarias ab illo haurire fas esset.
Ac dum Catullus etiam atque etiam amore deperit Clodiae, Marcus stipendia merere sub signis Quinti Metelli Celeris incipit, qui bellum illis annis contra piratas gerens, magna cum laude pugnaverat. Et dum Marcus magis magisque frequenter militaribus exercitationibus interest atque ex inferioribus ordinibus militaris curriculi ad superiores ducitur, Catullus non modo fervida frui incipit familiaritate cum poetis sed cum amicis quoque, inter quos Allius, Manlius Torquatus, Asinius Pollio, Alfenus Varus, Veranius, Cornelius Nepos, Fabullus, Allius praesertim, qui intellegens Catullum, ut plene ac secure amore suo vehementi ac prope deliro perfrueretur, secreta egere domo, ei unam ex suis extra urbem concessit, quae ei gratissimus reconditus esset nidulus ubi Catullus, omnium rerum immemor, avidum restinguere posset amorem.
Nova autem vita, quam Romae, in immensa atque turbulenta urbe, Catullus degebat, variis locupletem occursibus atque spectaculis novisque amicitiis refertam, efficiebat ut ille stimulos perciperet ad poeticam suam facultatem divitiorem animosioremque reddendam et ecce carmina brevia componere coepit, in quibus vel suum insatiatum amorem patefacit, (et quotiens de Clodia tangit, ad eam
significandam ficto nomine Lesbiae utitur) vel de suae vitae eventibus iocose loquitur, vel animi sui intimos exprimit sensus, nec desunt carmina quae libidinosos amores patefaciant poetae.
Vestigia autem sequens tum Licini Calvi, qui epyllion de lus vicissitudinibus composuerat, cum Helvi Cinnae, qui laudatissimum epyllion de Zmirna ediderat, tum Terenti Varronis Atacini, qui ille quoque epyllion in honorem Leucadiae exaraverat, aggressus est Catullus et ipse carmina docta componere secundum neotericorum (Aur. Vict.) placita, multa ingeni lumina simulque exquisitam artem reconditamque eruditionem patefacientia, et ecce efflorescunt splendidum epithalamium in honorem Viniae Aurunculeiae et dulcis amici Manli Torquati, inde epithalamium, vel melius amplissimum epyllion Thetidis et Pelei, quod una includit Tesei et Ariadnae mython. Ecce exinde libere ille vertit maximi inter ceteros Alexandrinos poetas de Berenicis coma elegiam, pari stili elegantia certans cum exquisita Callimachi arte; sequitur inde carmen quod instanti rapidoque metro galliambico acerbum enarrat casum Attidis ephebi qui, furenti stimulatus rabie, postquam se ipse eviravit, ad cultum in perpetuum vincitur deae Cybeles, ac denique exarat diu protractam elegeiam, qua Catullus liberali amico Allio suum gratissimum animum ob concessam amorum domum expromit atque coniunctim sive Laodamiae fabulam exponit, sive lacrimans se ad fratrem vertit, in obscena urbe Troia sepultum.
At ea non erat Clodia quae uno, quocum amoribus frueretur, voluptatum desiderium expleret, quod ipsi Catullo patere coepit a quo die, cum una cum fratre se ad domum Metelli contulisset, dum Marcus cum illo de rebus militaribus disquirit, et ipse tacitus per viridarium pervagatur, in frondenti antro Parthenium prospicit qui, super saxeam sellam sedens, silens Clodiam contemplatur, quae ei adversa, super molles pulvinos in cathedra assidens, vultu ridenti eum fervide alloquitur. Eiusmodi visio in Catullo imum pallorem ac vehementem tremorem concitat dum ei vox extinguitur atque oculi per breve momentum obscura nocte teguntur labantque genua. Animum tandem resumit atque incerto gressu silenter evadit et clam ab insalutatis hospitibus se subducit et in domum suam confugit. Insequentibus diebus Clodiae furtivos amores tolerare conatus est Catullus: nonne Iuno quoque, maxima caelicolum, omnivoli plurimos clandestinos Iovis amores noscens, iram suam compescere solet?
At illa, quae ei prima vice occurrens, quasi dea Catullo apparuerat ac nocte illa mira, in sua ipsius domo Romae se illi concesserat posteaque in domo ab Allio oblata, inter innumera basia et iocos et amplexus horas blandissimas cum eo traduxerat, nunc vero, quasi insatiata lupa, ab uno transibat ad alterum amorem, iam Catulli penitus immemor. Ipse autem miser, ardenti odio incensus ac simul immortali adhuc raptus amore, quamvis pluriens ad seipsum loquens se obsecravisset ut quod perisse videret, perditum duceret et obstinata mente, quod mutari iam fas non esset, fortiter perferret, impotens quamlibet animi requiem assequi, asperrimam nunc degit vitam.
Ad eius acre tormentum augendum, nuntium pervemt dilectum fratrem, qui sub signis Metelli Celeris cum illo ad Asiam appulerat, mortem pugnantem obisse et apud urbem Troiam sepultum esse.
Haec nova calamitas vere Catullum prostravit eumque induxit ut Luci Memmi propraetoris invitationi assentiret, qui ad Bithyniam proficiscens, eam provinciam recturus, suae cohorti Catullum quoque asciscere cupiverat, qui ideo, cum sibi in urbe Roma vita invisa aegritudinibusque repleta facta esset, quodam veris die in propraetoris navem inscendit, Clodiam tandem oblivisci fratrisque sepulcrum adire gestiens.

 



"Eia, citus propera, phasele, iam proxima est meta: undas denique secas fluminis quod a lacu descendit ubi Sirmio, paeninsularum ocellus, renidet."
Ita loquitur Catullus, ad proram erectus, dum ad loca vestiganda praecurnmt oculi, remigibus ad numerum in undas remos mergentibus, qui alae videntur, quibus innixa, navis supervolitet flumen. Fugiunt interea ad latera alnorum silvae, quercuum populorumque atque identidem agri et prata viridantia panduntur.
Longum post annum quem cum Memmi cohorte in Orientis semotis regionibus transegerat, potius quam Romam peteret, cupiverat Catullus Adriacum ingredi mare ut id praetergrederetur ac Padum adiret et inde Mincium, eo consilio ut non amplam magnificamque domum Veronae priorem reviseret, sed Sirmionem antea villamque ubi puer et adulescentulus placidos beatosque vixerat annos: cur enim se iterum tumultuosae immisceret Romae? Nonne multo esse melius animum omni exsolvere amaritudine, dilecta revisentem loca ubi aetatis suae aurora floruisset?
Ecce tandem Mincius late patescit; quasi aequor coram Catulli oculis, suaviter commoti, aperiri videtur: "Limpidus en prostat Benacus! Agite, remiges, omni impetu ad sinistram contendite ubi, cincta renidentibus undis, Sirmio pulcherrima exsurgit!"
Sol iamdiu medium caeli polum attigerat traieceratque ac lente ad Occidentis regiones propinquabat, cum villa denique, pinis olivetisque saepta, apparuit.
Minuitur phaseli cursus qui exigui portus ostium caute ingreditur, ad oram accedens. Gestiens cupidusque Catullus in litus prosilit atque somnianti similis, vix lacrimis temperans, huc illuc inspicit ac trepido affectus gaudio loca revisit ubi puer atque adulescentulus dies traduxerat, mira etsi inscia felicitate repletos.
Nemo eum opperitur; ut enim inexspectatus veniret, nullum voluerat nuntium praemittere poeta. Ecce autem e proxima fenestra vox subita resonat:" Mi dilecte! Qui deus te nobis obtulit inopinatum?"
Catullum Licia nutrix statim agnoverat dum adstans tacitusque circum vertitur, domum ac viridarium contuens, iam tot annos relicta nec amplius revisa. Adcurrenti accurrit Catullus; iam brachiis alter alterius haeret. O quam dulces fundit lacrimas poeta, ad pectus eam premens quae ipsi infanti lac praebuerat ipsumque peramanter
educaverat a quo tempore mater, obscuro arrepta morbo, utrumque puerulum dereliquerat!
Tandem a se nutrix poetam removet eumque lacrimabundis intuens oculis: "O quam mutatus - inquit - ab illo qui abhinc aliquot annos decessisti, longinquissimam amplissimamque petens Romam! Iam es adultus, mi Catulle, at in imis oculis tuis quasi quendam ignotum angorem mihi perspicere videor. Sed hic cuncta serenabuntur: inter res et loca dilecta redibit arridens puerilisque laetitia."
Nuntium interea celeriter per servos manaverat totaque familia ecce accurrit et hilariter cingit poetam, qui singulis manum porrigit, comiter quemque alloquens, inde cubicula, peristylia ac porticus tacitus explorat, quae cum transit gratis iucundisque eum percellunt memoriis; in villa interim, quae, placida silensque paulo antea, nunc concitatis iussis citatisque resonat gradibus, cena sedulo paratur, dum a culmine nigrans fumus exilit caelumque properans petit.
O qui producti per cenam sermones! Nutrix, vilicus famulique, qui sensim crescenti corona domino tacite circunfunduntur, Catullum audiunt multa de claris Asiae urbibus narrantem, quas ipse, phrygiis relictis campis, nuper peragraverat.
lamdiu luna super undas imminet lacus, omnia suo pallenti lumine involvens, cum Catullus premit tandem sermonem seque in cubiculum recipit ut in desiderato acquiescat lecto: cito natantes oculos levis somnus molliter claudit.
"Quid fletus ille submissus qui aures mihi ferit?" A lecto surgit stupens poeta erigitque aures: flebilis ille questus a cubiculo fratris delabi videtur, ideo iter pedibus praetentans per tenebras incedit conclavisque forem pellit fratris nec aliud nisi silentium solitudinemque invenit. "Ubinam nunc ergo frater? An iuxta lacum se contulit, ad tacitae lunae radios deambulaturus?" Exit ideo Catullus in xystum; undique circum, collucet placide lacus nec quisquan cernitur per campos late patentes.
Descendit igitur et transgreditur viridarium atque inter prata, huc illuc inspectans, longe lateque progreditur. Sistit autem repentino, stupore perculsus: campum qui antea patescit proximamque silvulam sibi agnoscere videtur; nonne quae intra frondes perspicitur ipsa est domus Alli? Illa est ergo nox qua Clodia est ad ipsum ventura!
Festinat itaque, latum init limitem ianuamque transgressus, scalas ascendit, in cubiculum introit et se in lectum prosternit aures cupide praebens. Et confestim, dum silenter exspectat, in mente exoriuntur memoriae et coram oculis grati transacti temporis depinguntur eventus. Clodiae in veronensi domo primum occurrerat eiusque stupens mirandam venustatem contemplatus erat sibique quasi dea apparuerat eamque postea brachiis fremens cinxerat mira illa nocte Romae in eius ipsius domo. Successerant exinde furtivi congressus atque tandem gratissimi in semotam Alli domum conventus, quam dilectus amicus liberaliter obtulerat ut ibi mutuos exercerent amores.
Improviso rumpit cogitata Catullus erectusque e lectulo prosilit: levem soleae crepitum inter altum noctis silentium perceperat statimque coniectaverat Clodiam adesse, candido in limine posito pede.
Pernix scalis degreditur, ad ianuam accedit fremensque aperit...... campique silentes oculis eius occurrunt immotique sub luna imminente arbores. Stupore anxietateque perculsus, ex se anceps quaerit utrum dempta sit Clodiae veniendi opportunitas an potius ausa sit illa spem ipsius decipere ipsiusque despicere amorem.
Aegritudine captus, limen supergreditur et prata atque saltus diu sine meta peragrat donec lacus undas prospicit relucentes; gressus celerat dum ipsius aures magis magisque canorus occupat avium garritus... subitoque somnium vanescit simulque rumpitur somnus Catullo.
Diffusus rubor iam regiones incendit Orientis innumerique volucres, expergefacti, silvulam, quae villam cingit, grato implent concentu.
Surgit e lecto poeta vestemque induit et, totus adhuc in somnio defixus, exit in xistum qui lacui imminet. Horrent leviter undae aura matutina excitatae submissisque cachinnis se contra saxeum villae saeptum illidentes, dominum reducem salutare videntur.
"Dulcissime frater - lacrimis obortis immurmurat Catullus - utinam te hic invenissem viventem, meo reditu suaviter fruiturum! At te letum miserabile nobis ademit teque tenet Troia obscena, omnium virtutum cinis acerba; tui vero dulcissima imago numquam a mente mea elabetur.
Tuque o quid nunc agis, Clodia? Quam longinquum est illud iam tempus quo per tacitam noctem ad te, ardenti amore gestiens, accessi, quam quasi deam mirabundus contemplabar, cui aeternum gestiebam amorem aeternumque foedus offerre. Cur postea, scelesta, iura iuranda fregisti? Quis te umquam pari amore dilexit ac quisnam umquam erit dilecturus? Tu vero amorem meum sprevisti qui ut flos cecidit, praetereunte tactus aratro... Sed iam tempus est ut obduratus ineptire desinam pestemque illam quae ut torpor in artus meos subrepsit, firmiter excerpam atque hic Sirmione, memoriis cinctus pueritiae ac taetro deposito morbo, iterum serenam incipiam degere vitam.
Tuque, phasele, qui erum usque ad hunc limpidum vexisti lacum, hodie, simplici ritu et sanguine haedi perfusus, Castori dicaberis eiusque gemello, qui nos, Propontidis, Cicladum ac minacis Adriatici maris undas praetervehentes, sospitaverunt, et hic recondita quiete in posteros annos senesces."

 



Dum tepet sol mitisque aer septembrinus omnia dulciter obvolvit arborumque leviter agitat folia, solus ac lento pede deambulat iuxta Tiberim Catullus; interdum in
' crepidinem proclinans, aliquantisper oculis moratur defixis ac flumen placide fluens tacitus prospectat.
Quam vero hic est mutatus Catullus _ab eo qui iuventute viribusque florens, Romam, amicis comitatus, inter iocos pererrabat risusque! In vultu mire pallenti oculos ardens febris incendit incertaque genua extenuatum regunt corpus.
Complures iam dies domi manserat, in lecto iacens, enervanti fractus torpore; cum vero meridiano illius diei tempore per caerula caeli sol blando fulgore nitere coepisset, cupiverat Catullus tandem domo egredi atque tepenti aere in quodam remoto Romae angulo frui, longe ab angiportis et a compitis strepenti turba affluentibus, ac solus nunc lento graditur pede, intente a duobus servis invigilatus; identidem tussis vehemens ei pectus effringere videtur.
At ecce improviso sonat vox: "Edepol, nonne Catullum cerno meum? Quomodo, carissimum caput, te habes?...At quid haec maerens frons ac sollicita?"
"0 mi Cornifici - ei reddit poeta, manum eius fervide destringens - male fuit tuo Catullo ac magis magisque est in dies; tu autem, licet tibi codicillum scripsissem ut quidpiam etsi maestius mitteres lacrimis Simonideis, quod me blande solaretur, tacuisti neque te amiculi tetigenmt maeror et solitudo".
"Quid tibi dicam? - respondet haud cunctatus amicus - id a mente mea effluxerat; nec mirum, quandoque in urbe vivimus quam convicia, tumultus rabidaeque rixae perpetuo perturbant atque percellunt; immo hesterno ipso die, cum Clodianorum globus in Milonianam manum frequenti in foro incidisset, ira flagrantes utrique, raptis armis impetum invicem fecerunt, quasi in extremis reipublicae finibus dimicarent, nec paucorum cruor est humi diffusus. Adde quod istis ipsis diebus cuncta Roma avide nuntia opperitur de rebus a magno Caesare gestis in ultima ac fabulosa Britannorum insula, quam iterum ausus est aggredi. Rumor iam pervenit a litore gallico ingenti cum classe octingentarum navium eum solvisse. An saevae illius remoti pelagi tempestates legionariis pepercerunt valuitque Caesar inter Britannos quoque Romani nominis metum obsequiumque dispergere?... At clare animadverto haec te minime tangere, ac plane scio quid mente volutes tua. Quotiens vero nos amici te admonuimus Clodiam, illam Clodiam quam plus quam tuam ipsius vitam dilexeris, tuum omnino nunc despicere amorem nec sancti foederis, quod perpetuum fore quondam promisisset, iam reminisci. Eam ergo a tuo pectore tandem divelle, nec quae fugit sectari pergas, at obstinata mente perfer quae mutari non patiuntur. Difficile est profecto longum deponere amorem, sed hoc est tibi denique pervincendum; efflorebit denuo valetudo tua si hanc pestem perniciemque ab animo eripere poteris."
"O mi Cornifici, - immurmurat poeta - Qui possum dies, qui mihi quondam candidi fulsere, de mente delere mea? Cum ab orientalibus oris redii, quo me cum Memmio contuleram eo consilio ut a Clodia violatam fidem tandem obliviscerer, ipsa ad me insperantem sponte se restituit atque hunc novum fore perpetuum pollicita est amorem. Quis tunc me vixit felicior? Sed brevis fuit illa beatitas eiusque promissa cito irrita evanuerunt.
Ego quidem eius imaginem conatus sum a mea decerpere mente et hunc a pectore meo depellere amorem atque foedifragam exsecrantibus hendecasyllabis meis persequi non dubitavi. At imis in artubus immortalis serpit amor et una cum odio miscetur pugnatque, per dies autem noctesque me ambo excruciant et exhauriunt."
"Hic est error sane tuus; - ei conturbatus respondet Cornificius, qui eum loquentem intente perspexerat eiusque animadverterat os exsangue spiritumque anhelum - tibi est quies interior quomodocumque adipiscenda; quae sunt transacta a tua demum proice mente Clodiamque ad fata sua tandem aliquando relinque et te denuo amicis coniunge et ad lusus et poeticas nugas revertere et epigrammata illa contumeliosa contra Romuli nepotum primores resume; hilaris iucunditas, cachinni candidaeque puellae amicorumque turma efficient ut pristinus reviviscat salsus et lepidus ille Catullus quocum tam gratum erat noctes diesque transigere.... Immo attende ad ea quae dico: cras mane aliquot colligam amicos unaque ad domum tuam veniemus teque simul rapiemus ac totum per diem inter vina lususque lasciviemus . Tu autem hanc a vultu imaginem detrahe tristitiae, nitidum appara habitum teque ad iucundas apta horas traducendas. Vale interim!" atque haec dicens ambas eius manus arripit fervideque premit disceditque.
Secum unus restat sedato iam animo Catullus, alacriore ideo gressu deambulationem pergit, purum et egelidum aera spiritu ducens dum solis cadentis radii ei rutilo lumine blandiuntur.
At improviso ingentem in pectore percipit ictum simulque quiddam ex imo exoriens et sursum ad guttur affluens animadvertit ac repentino, pavore perditus, emicantem ab ore iactum cernit cruoris: vires eum ilico deficiunt humique exanimatus procumbit.
Anxii accurrunt servi sellamque gestatoriam quae non longe transfertur, in auxilium trepidi exposcunt, quae statim sistit; ab ea, velis sublatis, degreditur tribunus militum qui perdix accedit seque super Catullum sopitum inclinat indeque ad suos servos conversus: "Eia - inquit - ad domum suam hunc ignotum festinanter vehatis".
Celeres adsunt vecticarii et Catullum, caute in sella depositum, properantes usque ad eius perferunt domum.
Poeta confestim in lecto sternitur, at nulla est mater vel soror quae eius amanter curam suscipiant, nec pater dilectus, qui longe in veronensi domo nunc ignarus moratur, nec dulcis frater, iamdiu in remota Troia sepultus, qui eum trepidanter assideant. Nonnulli tantum exstant servi qui, perculsi et attoniti, lectum circumsistunt.
Quidam eorum iam ad medicum advocandum advolaverat, qui protinus adest: est graecus natione, in vicinia incolens, qui novit admiraturque Catullum, quocum saepe de arte poetica Graecorum disseruit.
"Hunc diem iam impendere noveram - intra se immurmurat dum, super aegrum se flectens, eum intente perscrutatur atque pectus auscultat: pulsum cordis percipit tenuissimum; se inde erigens: "De eius salute - inquit - reor iam esse desperandum; animi cruciatus et adversa valetudo simul coniuravere atque ad devincendam iuventutem eumque celeriter ad diem extremum adducendum valuerunt.
Oportet quam citissime pater de hac re certior flat; id statim aliquis vestrum curet " Haec locutus, maestus egreditur.
Consternati servi quid agant invicem disquirunt: cuinam hoc referant? Quem adiutorem adhibeant? Admonet unus: "Inter carissimos Catulli scimus esse Veranium; quotiens eos unaconspeximus!" "Recte! - confirmat cellarius - tu ergo ipse eum confestim adito eumque hortare ut quam primum accurrat!"
Advolat servus nec una quidem hora transacta cum Veranio regreditur, trepido anxietate.
. "Ubinam Catullus? - rogat anhelus. Eum in cubiculum comitantur ubi vepallidus in lecto iacet poeta. Ad eius latus haud moratus assidit amicus eiusque manum manu prehendit vultumque anxie scrutatur.
Et ecce sensim levis spiritus incipit pectus attollere Catulli oculique tandem cunctanter aperiuntur. "Ubinam sum?" - languida interrogat voce simulque conspecto Veranio leviter arridet.
Assurgit ille et poetae vultui vultum admovet: "Mihi rettulere per viam te sensibus defecisse; haec sunt cavenda! - sic eum alloquitur subridens. - Nunc autem placide quiesce; colloquemur tranquille postea, sicuti totiens quondam".
"Cur hic Clodia quoque non adest?" exili incertaque voce percontatur Catullus, inde oculos exhaustus comprimit.
Iuxta eum iterum assidit Veranius manumque arreptam dum molliter permulcet, intra se, alte permotus, murmurat: "O di, si vestrum est misereri extremamque opem ferre, hunc dulcem amicum aspicite ac, si vitam puriter egit, ei tandem succurrite. Plane cognovistis eum numquam sanctum amicitiae foedus violasse nec umquam nomine divum ad quemquam fallendum abusum esse. A morte eum eripite eumque amicis ac patri, heu inscio et remota in urbe incolenti, reddatis."
Identidem interea per mentem morientis indistincte praetergrediuntur imagines: apparet disparetque subridens Clodiae vultus, per breve momentum limpidum aequor renidet Benaci, sibi ille submissam videtur amissi fratris vocem audire...at ecce languor ingravescens eum involvit viresque eum gradatim relinquunt quoad in tacitam Catullus demum caliginem mergitur.
Percipit Veranius amici manum exanimam resolvi; excutitur protinus et vultum pervestigat poetae: oculos diductos ac rigentes intuens, intellegit candidum amicum se in perpetuum reliquisse; trepida ergo manu palpebras super languidas pupulas demittit dum rigant lacrimae genas.

 



"Multae gratiae, mi Cornifici, tibi sunt agendae - hilariter Calvus exclamat-quod nos simul contraxisti ut aliquot laetas horas cum dilecto transiremus amico. Iamdiu Catullum non reviso, a quo tempore morbus quidam ignotus atque diuturna tristitia eum domi delitescere coegerunt."
"Hodie vero - addit subridens Manlius Torquatus - eum a solitudine extrahemus eumque in ludos cachinnosque iterum mergemus. Ei volo praeterea dicta
Epicuri mei recinere eumque monere, si nos nostraque morti debeantur, par omnino esse ut diem carpamus fugientem, minimum creduli postero".
"Eum ad pocula multa siccanda perpellemus - addit Asinius Marrucinus -eumque acina ebriosa ebriosiorem reddemus."
At improviso sibi occurrentem conspiciunt Veranium, cuius in vultu est luctuosa gravitas depicta. "Sint dis grates - exclamat - quod vos simul congregatos offendo (Nep.). Nondum compertum habetis? Hac nocte, Catullus noster de vita decessit."
"Di boni, quid nobis narras? - immurmurat expallescens Fabullus.
"At incredibilia profers - instat Cornificius - In eum heri, vesperascente die, incidi eumque sum allocutus eique pollicitus sum me ad eum cito amicos adducturum....
"Per viam eum sensus defecerunt - respondet Veranius - sole ad vesperum iam vergente; media autem fere nocte, meis sub oculis, animam edidit dum manum eius sustineo ac permulceo."
Tunc, voce tremebunda, Fabullus: "Eamus ergo - inquit - ad eum postremo visendum". Et simul silentes penitusque commoti, cuncti domum contendunt amici.
Ecce poeta in lecto stratus, somno sopitus supremo; lacrimis obortis, circumfunduntur amici, os eius pallens ac macilentum intuentes, dum corda, maerore districta, ei tacite loquuntur: Valeas, valeas in perpetuum, dilecte Catulle! Iam in omne tempus haec tua perstat immota manus quae versus tam numerosos exaravit, in omne iam tempus constitit cor tuum candidum ingenuumque, quod tam integro in amicos atque in Clodiam, nunc longinquam immemoremque, amore flagravit.
At omne in aevum carmina durabunt tua, quoad homines exstabunt iuvenali mente animoque, qui teneris affectibus sensibusque blandis tangi se sinant.

 

TopLatinitas recens        Homepagina principalis