Quid dicendum de methodo linguae Latinae
docendae, cui nomen "Lateinsprechen"?
a Vido Angelino scriptum
Legi attente et intente dissertationem prof.ris M. Palladino, cui titulus
"L'insegnamento del Latino nella Germania di oggi" (cfr ATENE e ROMA, a. 2000, fasc. 1-2, pagg. 54-70).
Postquam Auctor accuratissime programmata et varias horarum distributiones exposuit, quod attinet ad linguae Latinae institutionem in variis curriculis scholasticis germanicis, quandoquidem in omnibus scholis europaeis augetur propensio ad considerandum Latinae linguae studium quasi electionem, ut aiunt,
optionalem, non autem quasi sit, praesertim pro Europaeis, fundamentalis pars ipsius culturae occidentalis, cum ea sit per quam in Europae populos culturae graeca, hebraica et christiana se diffuderunt, concludit ineluctabile esse
"se il Latino vuol sopravvivere, il suo insegnamento deve rinnovarsi in qualsiasi modo (si institutio Latinae linguae superesse cupit, necesse esse ut eius institutio quolibet renovetur modo).
Hac ratione Auctor censet ut attente inspiciatur methodus quam Lateinsprechen appellant, quae est, ut ipse ait,
la maggior via sperimentale che gli studiosi ed insegnanti tedeschi stiano intraprendendo con impegno e attenzione (experimentum maioris momenti quod viri docti atque docentes *theodischi naviter hodie suscipiunt),
sia perché fondato su una tradizione lunga e significativa (sive quod usurpatum est per multa saecula optimo successu),
sia perché sembra poter avvicinare (almeno affettivamente) l'insegnamento delle lingue classiche a quello delle lingue moderne (sive quod adsimilare videtur (saltem *sympathetice (Macr.) linguae Latinae institutionem ipsi hodiernarum linguarum institutioni."
Ego autem reor iam tempus advenisse ut methodus Lateinsprechen, ut aiunt, id est methodus linguam Latinam docendi per ipsam sermocinationem Latinam, quae callide cum patria sermocinatione misceatur (quae methodus iam percrebrescit et pervagatur per Europam et Americam), sedulo perscrutetur eiusque efficacia diligenter perpendatur.
Hoc autem mihi lucide compertum est, quod haec verba hodie proferre sufficit "lingua Latina viva", et ecce super audientium vultum arrisus depingitur ludificatorius, quem ilico haec verba sequuntur: "Quomodo fieri potest viva lingua ita implexa ac quodammodo labyrinthica, qualis est lingua Latina? Eius periodorum structuram bene noscimus a quo adulescentiae tempore intente in alicuius loci Auctorum periodis immorabamur ut tandem earum expiscaremur sensus atque perspicue reminiscimur inopinas inversiones, amplos involutosque verborum ciruitus et illum mirum verborum temporalium habitum confugiendi atque in extrema periodo delitescendi."
Sed praeter et ante hanc linguam Latinam litterariam, exstitit sermo cotidianus, quem
*colloquialem liceat appellare, ille nempe quem sane adhibebant Romani, viri mulieres pueri atque puellae, domi, per vias, in foris, sermo simplex atque translucidus, sicuti translucidus et simplex est quilibet
cotidianus sermo.
Quidni ergo, ex se quaerunt iam multi latinae linguae magistri et in Europa et in Italia, nos iterum ad *methodologiam vertamur quae fuit in actu usque ad saeculum XIX? In Europa, usque ab aetate Medii Aevi ac per Humanesimum, per Renascentiam et per Illuminismum, Latinae linguae institutio duplici semita exercebatur: ex una parte discipuli adducebantur, praecipuis grammaticae et syntaxeos oblatis praeceptis, ad usum linguae Latinae planae structurae, tantummodo ad simplicem rerum atque cogitatorum communicationem spectantis, qua in cotidianis colloquiis, in epistularum commerciis, in fortuìtis occursibus uterentur; ex altera parte magni Auctores Latini intente legebantur et vertebantur et illustrabantur atque exinde discipuli per exercitationes scriptas eorum excultum e implexum stilum imitari enitebantur.
Facile autem evincitur eiusmodi methodum atque viam in Europa usque ad iniens saeculum XIX perrexisse, si attente perspiciatur, praeter alia, Academìae Nuntium quoddam, quod recenter inter alia folia inventum est in Bibliotheca Comitis Monaldi Leopardi, clarissimi lyrici poetae Iacobi Leopardi patris, recenter quoque editum.
De Academiis agitur, bis in anno celebratis, quibus coniuncti atque docti amici intererant, per quas tres Leopardi Comitis filii, Iacobus, Carolus atque Paulina ostensuri erant quousque in variis materiis profecissent, a praeceptore per sex menses edocti. Examinatores, ut ita dicam, ipsi praesentes erant qui vicissim adulescentulos interrogabant.
In Nuntio Academiae, quae habita est anno 1809, praecedit, Latine exaratum, materiarum specimen, quibus duo fratres Iacobus et Carolus per sex menses illius anni studuerant:
Natura atque partes Rhetoricae - Latina syntaxis - Ars metrica Latina - Lectio, versio et explanatio Bucolicorum , Aeneidos et nonnullarum orationum Ciceronis (revera eiusmodi programma non potest stuporem nostrum non excitare, si cogitamus duos fratres adulescentes decem ac novem annorum fuisse!)
Post expletum programma, notula sequitur italice expressa, quae sic sonat: Qualunque dimanda si potrà fare anche in italiano e in italiano si daranno anche le risposte. (quaevis rogatio fieri poterit italice et italice quoque fient responsiones).
Ergo rogationes atque responsa ex solito Latine proferebantur; si quis autem praesentium suae loquendi Latine facultati minus fideret, libere italice rogaret, cui italice ipsi quoque essent responsuri.
Et reapse, ut iam animadversum est, a Medio Aevo usque ad iniens saeculum XIX, lingua Latina discebatur colebaturque sive velut lucidum et planum instrumentum communicationis nationale vel internationale, sive veluti lingua exculta et elaboratae structurae qua possent discentes a mirando patrimonio Classicorum haurire et Humanistae et Scriptores cum Romanis Auctoribus, certare, Latine componentes vel carmina vel orationes metro solutas.
Si ideo in Italia et in Europa Latina lingua sicut lingua viva doceri incipiat, nihil sacrìlegi nec temerarii agatur, sed solummodo nos adaequemus ac nectamus cum methodo quae per complura saecula viguit in Europa usque ad saeculum XIX, quo tempore, praesertim post *napoleonica bella, franco-gallica lingua Latinam amovit a linguae excultae et virorum doctorum propriae loco seque pro illa substituit, dum illa in scholas refugit tamquam materia mirabiliter idonea ad agiliores et penetrantiores reddendos discentium intellectus, ad digladiandum coactorum cum elegantibus atque interea labyrinthicis structuris Latinorum Scriptorum.
Ac nunc imaginari conemur magistrum linguae Latinae qui iam usque a prima praelectione alternatim adhibeat, lente ac secure, linguam patriam et Latinam ac, praesertim initio, in Latinum vertat nonnulla patria verba, quibus utitur explanans primissimas notiones linguae Latinae, bene ea articulans saepiusque repetens; exinde gradatim incipiat repetere Latine elementarissimas phrases quas singillatim patrie usurpat in explicationibus, ita ut hoc modo discipuli tandem audiant aliquem loquentem Latine simulque incipiant deponere in mentibus prima vocabula Latina, prima paradigmata Latina, primas locutiones Latinas, sic exstruentes proprium lexicon Latinum quod, labentibus hebdomadis, pedetemptim locupletabitur. Cum autem discipuli quandam, ut hodie dicitur,
competentiam activam assecuti erunt, incipientes, lenti et cauti, simplicissimis magistri interrogationibus Latinis Latine respondere atque inter se aliquot demissos dialogos Latine conserere, ecce tunc advenerit tempus contactum cum Auctoribus Latinis inchoandi, ordientes a planioribus. Sit revera simplicissima itemque extraordinaria revolutio institutionis linguae Latinae, quae denique incipiet ita doceri ut hodie linguae hodiernae docentur.
Ut vero audax haec methodus adhiberi incipiat, necesse est ut linguae Latinae magistri se inornato ac simplici Latino exprimere valeant. At quis hodie magistros loqui docet Latine? Non equidem Universitates Studiorum, rigide exquisitun filologismum persequentes. Ceterum, nonne vere irrationale ac quodammodo comicm hoc esse videtur quod quispiam sit alicuius linguae magister eaque viva uti nesciat? Mihi autem adnotare liceat cuiuslibet linguae vivum usum, amplam vocabulorum eius cognitionem exigere. Si quis ex. gr. discere cupiat linguam anglicam postque unum mensem studii statuat ipsa lingua anglica sermocinari, saepissime sit ei necesse se interrumpere, cum tantummodo exìlem anglorum vocabulorum adeptus sit cognitionem.
At nos magistri Latinae linguae vere sumus lexica Latina viventia: diuturna enim studia gymnasialia, lycealia et universitaria et curriculi nostri anni nobis dominium acquisiverunt innumerorum substantivorum, adiectivorum, pronominum..., nos quibuslibet periodorum constructionibus locupletaverunt, atque nos peritos quodvis verbum Latinum flectendi reddiderunt. Qua mira ergo ratione loqui Latine nescimus?
Ratio est simplex: cuncta illa ingens massa lexicalis iacet in mente nostra confuse aggerata, quasi sopita, illa opportuna carens velocitate apparendi ante mentem et exinde ad os. Opus est ergo, ad magistros aptos ad Latine loquendum reddendos, quadam idonea atque ingeniosa exercitatione, quae illum incompositum et commixtum verborum cumulum expergefaciat et deglomeret et ea singula crescenti rapiditate ad os offerat.
Exstat simplex et maxime efficax exercitatio, quam ego non defatigor, in Conventibus de re Latina, collegis suadere, iuvenibus praesertim, qui quandam
competentiam activam Latine loquendi optent:
magister, deambulans in suo conclavi scriptorio, mente sibi fingat suos se discipulos alloqui et elata voce et bene verba articulans, exponere incipiat, sermonem adhibens Latinum planum, exilem, translucidum, vel aliquam simplicissimam regulam, vel aliquam fabellam Phaedri, vel quandam brevem notitiam de quodam Auctore Latino. Curet apud se in promptu habendum lexicon Latinum, si forte accidat aliquod vacuum memoriae.
Et ecce, post dubitationes et haesitationes initii, duobus vel tribus diebus transactis, magister percipiet vocabula augescente velocitate ad mentem, et cito ad os, se offerre et, stupens atque commotus, se civem Romanum fieri animadvertet, iam idoneum ad lente et caute sua cogitata exprimenda, demissa et impolita, at legitima lingua Latina.
Atque ita, supergressum primum momentum perplexitatis et titubantiae, incantamentum Latini vivi eum in posterum numquam deseret eumque impellet non modo ad suum Latinum securiorem et uberiorem reddendum, sed etiam ad gradatim impertiendam suis quoque discipulis novam suam gratamque experientiam.
Mihi liceat nonnlla exempla proferre:
Sic incipere potest magister: "Vobis hodie explicabo notiones Subiecti et
Obiecti. Inspicite has duas propositiones: "l'aquila improvvisamente volò via - i cacciatori uccisero l'aquila". In priore propositione, est aquila quae facit actum volandi, in secunda propositione, venatores faciunt actum necandi et aquila patitur actum necandi. Nunc autem, qui facit actum (chi fa l'azione), vocatur
Subiectum, qui contra subit, patitur actionem, vocatur Obiectum. Ergo in priore propositione, aquila est Subiectum, in secunda est Obiectum et venatores sunt Subiectum. Nunc autem bene attendite (fate bene attenzione). Lingua italica facit nullum discrimen, quod àttinet ad casum (per quanto riguarda il caso) inter Subiectum et Obiectum:
l'aquila volò via - i cacciatori uccisero l'aquila. Contra (invece),
lingua Latina distinguit accurate et ponit Subiectum in casu Nominativo, Obiectum in casu
Accusativo. Dicemus ergo: Aquila improviso evolavit - venatores necaverunt
Aquilam. Haec est prima difficultas in quam incurrimus nos Itali, cum incipimus discere linguam Latinam. Ergo curate ut bene distinguatis in variis propositionibus quaenam sint personae vel res quae faciunt actionem (ergo erunt Subiecta et èxigent casum Nominativum) ab illis quae subeunt, patiuntur actionem (quae ideo erunt Obiecta et èxigent casum Accusativum).
Et ecce quomodo magister possit exponere Latine fabellam Phaedri:
"Cervus cum bibisset ad fontem, restitit et vidit imaginem suam in aqua. Et dum miratur splendida sua cornua et vituperat tenuitatem crurum, improviso audivit sonum cornuum venatorum (il termine "cornua" significa sia "le corna", sia "i corni"). Tunc tèrritus coepit fugere per prata et agili cursu digressus est a canibus, eos valde longe relinquens. Sed cum ingressus esset in densam silvam, cornua ramosa coeperunt impedire eius cursum et sic canes potuerunt eum consequi et coeperunt illum lacerare morsibus. Tunc moriens, dicitur murmurasse: "Quae despexeram, me servaverunt et quae laudaveram me ducunt ad mortem". Ut patet, magister hanc materiam variare potest ad libitum, sive quoad res grammaticales, sive quoad Phaedrum, maxime autem interest ut
assidua perseverantia se gerat. Cum autem cuncti, et magistri et discipuli, adepti sint, quae sit satis, competentiam activam, ecce tunc momentum contactüs incipiendi cum Auctoribus, qui multo profundius ac celerius penetrabuntur et degustabuntur quam qui Latinae linguae studuerit methodum sequens traditam, nimis implicatam obsoletamque. Hoc est enim secure adseverandum: operis cuiuslibet litterarii interpretatio et fruitio a viva illius linguae cognitione pendet; qui, exempli gratia, poetae Heine lyricum legerit carmen dum theodiscam linguam discere incipit, si id relegat postquam ad linguam theodiscam expedite loquendam valuerit, ilico ingentem discrepantiam inter duas lectiones percipiet.
At ecce se transversam iacit obiectio, quae integram antecedentem disquisitionem irritam reddere videtur: quomodo Latine exprimi poterunt cuncta nova reperta novaeque notiones ac novae institutiones, quae et *technologia et ipsa *culturae atque vitae evolutio in hodiernam societatem introduxerunt, cum aequipollentia verba desint Latina?
Hodie arduum non est responsum proferre.
Adnotetur in primis ingentissimam istorum vocabulorum partem verbis graecis et Latinis constare vel utraque lingua compositis; sunt ergo ipso facto parata ut in Latini vivi fluxum immittantur, orthographiam nativam, quotiens oporteat, sumentia (vide "helicopterum, *anthropologum, *kiliometrum, *hydrovora, *phonetica, *tachimetrum, *photogramma.....) . Hic tantummodo agitur de reddendo Caesari quod est Caesaris.
Ac secundo, consideretur iam complures annos exquisitos Latinistas, qui operam suam navant Latinis Periodicis, quibus tituli "Latinitas" et "Vox Latina", opus magnificum explevisse atque etiamnunc explere in excudendis et aptandis translucidis ac grato Latino sapore praeditis neologismis, quorum ope plane atque eleganter liceat hodie quamlibet quaestionem tractare, quae ad antiqua et ad recentia tempora attineat. Iam autem aliquot annos a Domo editoria vaticana edita sunt duo volumina "Lexici recentis Latinitatis" (id libenter commemoro, cum unus sim ex quindecim europaeis lexicographis qui eiusmodi opus expleverunt), quo in lexico quivis Latinista, qui recentissima quoque argumenta tractare cupiat, cunctos vel fere cunctos necessarios neologismos inveniet, illam adhibens linguam quam nos
neolatinam linguam vocamus, quae est mira antiqui et moderni (Cassiod.) coniunctio et amplissimo flumine Latinitatis componitur in quod undas suas miscuit latus torrens neologismorum, effingens Latinum sermonem omnino idoneum ad hodiernam vitam exprimendam in tota eius varietate ac multiplicitate (Aug.)
Cognitissimum (Catul.) mihi est ea omnia quae supra exposui de novanda arte didactica Latinae linguae, procul dubio perfrictiones esse excitatura in omnibus qui firmiter unam esse linguam Latinam existimant, linguam nempe Auctorum classicorum, quam quidem unicam esse posse materiem studii proficui.
Hoc ipsum est praeiudicium, cuius fidem demere oportet: Latina lingua planae structurae, quae eodem recto ordine cogitata referat quo se offerunt menti, qualibet inversione elegantiaque seclusis, si *glottologice rem spectemus, est omnino legitima, ac non modo est, ut ita dicam,
primum ontologicum et necessarium antecedens excultae Linguae Latinae litterariae, sed vere est, hac ipsa ratione, eius optimum instrumentum *propaedeuticum, et aptissima eius adiutrix introductoria (Cassiod.).
Ceterum, sive Feriae Latinae, sive Seminaria Latina quae bis in anno in aliquibus Europae urbibus habentur (Qui cupiat certiorem fieri de Feriis Latinis vel de Seminariis Latinis, quaerat a
"Latinitas" - Città del Vaticano - 00120 Roma, et a "Societas Latina" - Universität F.R. 6.3 - D 66041) Saarbrücken), haud dubie demonstrant quam cito professores, qui per diutinos annos exquisito Latino litteratrio se aluerint, valeant, post brevem exercitationem, Latino uti colloquiali.
Anno 1982 et ipse Latinarum Feriarum particeps fui, quae habitae sunt in vetere ac splendido Monasterio, nunc ad *culturalem Centrum adhibitum, non longe ab urbe St. Georgen am See, quas apparavit doctissimus nonnullarum linguarum peritus, P. Suitbertus Siedl, nunc emeritus linguae hebraicae professor in Universitate Studiorum Salzburg.
Quadraginta eramus, professores, praesides, sacerdotes, studentes et lyceales et academici, nonnulli Latini vivi amatores. Non defuerunt principio perplexitates ac difficultates, cito vero, praesertim "veteranorum" exemplo adducti, qui iam facultatem assecuti erant sui Latine exprimendi expedite itemque clare ac simplici structura, universi coepimus, etsi haesitantes et cauti, nos quoque linguam vivam adhibere, utique inornatam et planissimam, ac post unam hebdomadam incantamenti Latini, animadvertimus nos quodammodo cives Romanos factos esse, qui scirent, utique prudenter lenteque, sua cogitata patefacere Latine, fidentes se posse pedetemptim suum Latinum sermonem certiorem ac locupletiorem reddere.
At aliquis fortasse rogaverit num eiusmodi lingua Latina, incondita atque ieiuna et neologismis referta, adhuc nomen linguae Latinae mereat.
Hic rem dilucide aperire oportet. Cum nos neolatinistae ominamur ut hodie lingua Latina reviviscat, exoptamus ut sermo
Latinus vivus renascatur qui possit instrumentum communicationis inter omnes Europaeos se offerre quadam exornatos cultura, sermo Latinus ergo qui non modo exprimere valeat, ut ita dicam, cunctas hodiernas *realitates, sed, saeculi nostri ingenio atque consuetudini se adaequans (quae in loquendo et in scribendo translucidam intelligibilitatem exigunt) implexas structuras neglegat, quae sunt Latinitatis aureae et argenteae propriae.
Hac ratione hunc liquidum sermonem Latinum nostrum, neolatinum appellamus, ut eius alteritatem erga excultam exquisitamque Classicorum Latinitatem ac simul eius nexum ac mutuationem ab ipsa lingua Latina significemus. Est quodammodo lingua Latina mersa in hodiernum aevum, ergo gustibus et moribus nostri saeculi obtemperans (cur me non referam ad Medii Aevi Latinitatem, quae, illius aetatis spiritui se aptans, tamquam flexibile idoneumque instrumentum communicationis totius Europae viris doctis se obtulit?)
Neque quis adsevèret nos, si eiusmodi Latinum adhibeamus, contaminatum iri ut non pervium sit nobis operibus Classicorum Romanorum funditus perfrui. Immo, neolatinistarum quisque ipso usu cognitum habet non modo neolatinum miram fieri propaedeuticam, qua facilius in aureae Latinitatis templum ingrediamur, sed simul efficere ut in interpretationem Classicorum operum celerius penetremus eorumque ingeniosam implexamque structuram acrius degustemus.
Nemini praeterea oblivisci liceat neolatinum hodie cum hodierna quadam, sit mihi fas dicere, historica postulatione apte congruere: iam enim tempus pervènit, si reapse exoptamus ut Europa cunctis suis filiis
domus fiat communis, ut cogitetur et eligatur lingua communis, quae inservire queat Europaeis quasi vehiculum ad seipsos invicem intelligendos: domus enim
una unum exposcit communem sermonem.
Hic autem triplex potest esse solutio: aut lingua adoptetur hodierna (ex.gr.
anglica), aut lingua ex integro recenter exarata (ex.gr. esperantum) aut lingua utique antiqua at quae fuit vivissima neque umquam desita adhiberi, ergo comprobatissima et quae praeterea ingentem numerum "radicum " iam compluribus linguis obtulit europaeis (ex.gr.
lingua Latina).
Sunt tres solutiones cunctae probabiles, quamvis aliquod incommodum secum ferat unaquaeque.
Quaenam autem praevalebit? Pro multorum sententia, lingua anglica iam praevaluit.
Hodie *intereuropaeae (immo *intermundiales, ut aiunt) communicationes per linguam fiunt anglicam, ideo potiri anglica lingua quemlibet iuvat Europaeorum. Concedo, at ne obliviscamur, ut Itali dicunt, adversam partem nomismatis: hodie Europa sensim sine sensu et inconsiderate ad id tendit ut mores atque humanos civilesque cultus Americanorum imitetur et absorbeat, quod praesertim fit per *angloamericanam linguam; lingua est enim primarium vehiculum quo vivendi ac iudicandi modi transmittuntur. Quapropter, si nos Europaei reluctari cupimus ne incaute et pedetemptim phagocytemur (sit venia verbo) sentiendi et cogitandi ratione et cultu humanitateque Americanorum, eligatur velut lingua communis Europaeorum, limpida et recta lingua neolatina, quae est, quoad structuram, eiusdem planitatis atque angloamericana et, aliter atque angloamericana, phoneticae simplicissimae (praesertim si adhibeatur, ut iam hodie magis magisque fit in Europa, pronuntiatus restitutus), et nos praeterea cum fontibus ipsius europaeae culturae conectit.
Procul dubio, si hodie magister, qui iam sui exprimendi lingua latina colloquiali adeptus sit facultatem, inire decernat in suis classibus vivam methodum Latine docendi, in non paucas incurrat difficultates.
Ante omnia, quomodo a Praeside licentiam assequatur ingrediendi in iter tam ordinem praestitutum perturbans? Itemque ubinam inveniet tempus novae methodi usurpandae, cum instet necessitas ministerialia programmata evolvendi, quae dicuntur, discipulos ad examina apparandi, et ipsa praestituta? Liquet magistros, ut italice dicimus, manus districtas habere, donec inquiratur et (utinam!) adprobetur rogatio quam honorabilis legumlator Philippus Fiandrotti, a plus quam octoginta italicis legumlatoribus subscriptam, protulit Italico Consilio Administrorum, postulans ut Latinae linguae studium iterum in italicas Scholas Medias introduceretur, a quibus stulte atque inepte expulsa erat anno 1977, ac lege statueretur ut fieri possent, in lingua Latina docenda, experimentationes vivae methodi in lingua Latina docenda. At de rogatione illa nondum hucusque disputatum est neque quidquam est ergo statutum.
Idem dicatur de recenti Proposito legis (ital. "Disegno di legge"), quod mense Aprili anni 1998 oblatum est Senatui excutiendum et probandum, quo rogatur
"ut inseratur linguae Latinae institutio in Scholam Fundamentalem (Scuola Media)...sic denuo reddentes adulescentibus scriniorum pretiosorum clavem, complectentium thesauros qui illi debentur.... Hoc modo, italica proles fruetur potissimo instrumento, addito ceteris, cognitionis et ingenii maturationis
ut integre atque scienter civilis hodiernae societatis participes fieri possint...ope renovatae didacticae artis per usum linguae Latinae vivae, quae àdiuvet ad studium Classicorum penetrantius reddendum".
Attamen iam hodie aliquid licet conemur ut discipulos ad quandam Latini vivi initiationem adducamus, ope huiusmodi strategematis.
Professor praelectionem àpparet quae cum materiis consonet de quibus illis ipsis diebus in schola tractat
integre Latinam, limpido Latino colloquiali exaratam, inde eam perfecte memoriter absorbeat ac quodam mane haec verba discipulis convertat: "Hodie iter novum ingrediemur: vobis praelectionem offeram integre Latinam, sermonem adhibens Latinum inornatum et lucidum, mihi ergo aures vestras erectas praebete" inde lente et bene articulans verba, exponere praelectionem incipiat. Per conclave scholasticum, una cum stupore, viva statim expectatio diffundetur et admiratio. Praelectione conclusa, a discipulis intento silentio et admiratione auscultata, non deerit applausus una cum adhortatione ut iterum ac pluries sibi concedatur aliis quoque praelectionibus frui, tam novis tamque allicientibus.
Hoc modo, gustus et desiderium in discipulis excitabitur erga methodum quae eos adducat ad penetrandum in ipsum intimum cor Latinae linguae, quam tandem illi experiri incipient non tamquam linguam mortuam et exsanguem, sed tamquam vividum ac lucidum atque pervium sermonem, mirum praeparatorium instrumentum ad penetrandam architectonicam et saepe arduam ac labyrinthicam Classicorum linguam, qui vero Auctores classici non iam quasi abstrusi ac longinquissimae aetatis Scriptores apparebunt, sed quasi concives unius amplissimae rei publicae Latinae.
Adnoterur vero nos, Latini vivi fautores, minime momentum atque efficaciam negare methodi traditae, per quam Latina lingua ultimis duobus saeculis oblata est discenda adulescentibus in scholis publicis, quae methodus unice spectabat et spectat atque unice innitebatur et innititur studio atque imitatione Classicorum linguae, ad quam possidendam minutae ac subtiles adhibebantur et adhibentur analyses grammaticae et syntacticae, plurimae exercitationes, quae ad recte et eleganter Latine scribendum attinerent, et, ut par est, summorum Auctorum attentae locorum conversiones commentationesque.
Quam enim ingens adulescentium numerus his duobus saeculis a Latinitatis scholis exierunt uberrime ad analyses ac syntheses mentibus exercendas parati, idcirco optime idonei ad multiplicia munera in civili societate obeunda, splendidis praeterea cogitatis et amplis historicis cognitionibus locupletati, quae omnia a mirando illo scrinio hauserant Romanorum Auctorum!
Attamen, si viva nostra methodus in scholis Europae adhibeatur, quae in ipsius linguae Latinae vivae usu fundetur, ex una parte magis pervium et expeditius et levius Latinae linguae studium reddetur, et ex altera fient discipuli ad paginas Auctorum penetrandas promptiores, cum ipsa linguae Latinae exercitatio sit per se peculiarissima et aptissima propaedeutica ad arduam et interdum perplexam summorum Auctorum linguam potiendam.
Neque est obliviscendum hunc ipsum sermonem Latinum colloquialem, labentibus annis, ab omnibus nationibus europaeis usurpari posse velut flexibile et planum instrumentum communicationis.
Nihil ergo demum proponimus nisi ut utraque methodus quodammodo simul ingeniose coalescant ad duplicem finem assequendum: hinc, ut discipuli celerius et uberius ab operiibus Auctorum Latinorum haurire valeant et illinc ut crystàllina lingua vehiculari locupletentur, quae babelicum *plurilinguismum Europae denique praetergrediatur, idcirco efficiat ut istae inquietae et rixosae Europae gentes, per usum eiusdem translucidae linguae communis, ad mutuam tandem fraternitatem allici queant.
A Vido ANGELINO scriptum
Recens
latinitas
Pagina
principale