Quomodo recitanda sint Latina carmina  
opus a Vido Angelino compositum

Iam innumeros annos tacita consuetudo atque usus invaluere ut in pronuntiandis atque recitandis carminibus Latinis, sillabae longae ditentur accentu tonico, breves autem submissa edantur voce atque singuli versus in singulos pedes frangantur, ita:


ìnte - gèrvi - tàescele - rìsque -pùrus vel etiam
ibìs - libùr - nisìn - teràl - tanà - viùm vel sic
Sìcte - dìvapo - tènsCy - prì,
sìcfra - trèsHele - nàe = lùcida - sìde - rà


Agitur de methodo quae ilico patèfacit metricam structuram carminis et lectorem docet quantitatem syllabarum singulorum verborum quae versum componunt, cuius utriusque cognitio est futuris Latinae linguae professoribus pretiosa.
At hic quaero num eiusmodi modus Latina carmina recitandi vere permittat ut eorum plene potiamur pulchritudine atque arte. Recitatio quae plerumque verba in sanguinea scindat fragmenta, sic:


èxe - gìmonu - mènt(um) - àerepe - rènni - ùs
potius quam
exégi monuméntum áere perénnius
aut etiamï
òfons - Bàndusi - àe = splèndidi - òrvi - trò
potius quam
o fóns Bandúsiae, splendídior vítro,


recitatio quae a verbis accentum proprium deturbet (accentus est eorum, ut ita dicam, principium individuationis, ut aiebant scholastici, ergo intangibilis), sicut fit e.g. in
ò fons Bàndusiàe, = splèndidiòr vitrò, 
recitatio quae obstet ne dilucide percipiantur callidae iuncturae et prohibeat ne quadam singulari voce vocabula nonnulla pronuntientur quae poeta peculiari quadam vi praedita animadvertit, quae vetet ne versus rumpantur, ut efficaces exitus efficiantur, simul quasdam eorum partes coniungendo, mihi aliquid esse videtur quod non modo poesim destruat, sed impediat quoque recitantem ne valeat percipere atque frui multiplicibus virtutibus sive musicae sive cogitatorum sive animi sensibus, quibus poeta carmen suum locupletavit. Addatur quod huiusmodi recitatione singulae strophae ad *monotonam et decoloratam cantilenam reducuntur
..
Nonne ergo in duas partes carminum recitationem disiungere praestabit?
Pars metrica: cum ad lycei alumnos, carminum Horatii et distichi elegii structuram metricam pernoscere pertineat, nulla est planior et utilior via quam memoriter primam stropham cunctorum carminum Horati, quae in schola explanabuntur, et praeterea unum elegion discere, quae cuncta recitentur secundum ictus metricos (eiusmodi inceptum nobis intelligenter imposuit professor linguae Latinae in secunda classe lycei, et hodie quoque (iam sum senex) multas primas memoriter memini strophas carminum Horati, secundum ictus metricos pronuntiatas, sicut e.g.


Ìnte gèrvi tàescele rìsque pùrus
Nòn egèt Maurìs iaculìs nequeàrcu
Nèc venènatìs gravidà sagìttis
Phùsce pharètra. 

Sicut etiam


Vidès ut àlta = stèt nive càndidùm
Soràcte nèc iam = sùstineànt onùs
Silvàe labòrantès gelùque
Flùmina cònstiterìnt acùto


Vel etiam


Tù ne quàesierìs = scìre nefàs = quèm mihi quèm tibi.......


Pars poetica: versus Latini ita recitentur sicut versus italicos recitamus, intacta relinquentes accentus tonicos ac pariter vocabula, pausas adhibentes opportunas atque callide callidas iuncturas coniungentes, conspicua variatis vocis sonis reddentes vocabula pro sensu ac necessitate, intente interpunctiones curantes, minime haesitantes, si deceat, stricte nectere partem extremam versus cum parte prima versus sequentis. Ad summam, efficiatur ut ea omnia elementa sive intellectus, sive animi sensus, sive harmoniae quae poeta in carmine mira unitate coegit, singula emineant et ab audientibus percipiantur.
Structura enim metrica carminis est quasi secretum subtemen quod eius materiem moderatur et temperat, sed pertinet, ut hodie dicimus, ad *praehistoriam carminis, quod ergo, quod ad aestheticam attinet, minime opus est ut patefiat.
Ex eo autem quod versus unus, inter innumerabiles versus Latinos, si metrice legatur, nobis mirum offert exemplum onomatopoeiae (loquor de illo vergiliano (Plin.) versu


Quàdrupedànte putrèm sonitù quatit ùngula càmpum


minime consequitur ut Romanorum poetarum universi versus secundum ictus metricos recitandi sint. Ceterum nemini contendere licet eam quam harmoniam imitativam (Diom.) hodie appellamus, adaequate et exacte rem eventumve quae describuntur, adsimulet; sufficit ut soni atque pausae id quod describitur adumbrent, sicut in versu illo, sive sonorum illud quadrupedante et triverbum quatit ungula campum, citatum quadrupedum cursum optime suggerunt.
Si quis vero rythmice gradiens versus recitet, tunc metrica structura est id quod praevalet, sicut tunc fiebat cum Caesaris legionarii, pone triumphi carrum procedentes ac ducem suum irridentes, ita scandebant octonarios trocaicos


Ròmanì servàte uxòres = mòechum càlv(um) addùcimùs
Gàlliàm subègit Càesar = Nìcomèdes Càesarèm


Ceterum italicus professor artis gymnasticae, cum alumnorum agmen regit, elata voce pronuntiat unò, duè - unò, duè sine ullo scrupulo

Ausim ergo collegis hunc ordinem proponere cum aliquod carmen Latinum coram discipulis sit interpretandum:
1 - Post breve prooemium quod occasionem et propositum poetae et argumentum carminis patefaciat, ordiri praestabit a conversione pedisequa, quae discipulos statim edoceat de audaci ac singulari verborum dispositione in Latinis carminibus ac simul utilissimam offerat exercitationem grammaticalem et syntacticam, quandoquidem verba, ordine perturbato disposita, in sua dispersione per se ipsos interpretanda sunt. Nec deerunt explanationes et linguisticae et historicae et aestheticae.
2 - Sequetur conversio secundum patrii sermonis morem, non sine discipulorum conspiratione.
3 - Ad ultimum, dum discipuli tantummodo auscultant, oculis in professorem conversis, ipse quadam scaenica arte carmen latinum recitabit, normis obtemperans de quibus supra dictum est, quod carmen, post diligens opus paulo antea peractum, integre discipuli mente complectentur atque admirabuntur.
4 - Quotiens de lyceis classicis agitur, aderit quoque attenta exploratio metrica ac praesertim requiretur a discipulis ut memoriter ac perfecte primae strophae structuram metricam discant, quae se eandem offeret in ceteris strophis.
Adnotetur obiter vitiosa italicae scholae consuetudo: cum Latina metrica adhuc colatur, italica metrica plane neglegitur ac normae et exercitationes de metrica italica in Gymnasiis et in Liceis penitus praetermittuntur.

Concludam animadvertens, cum clare non constet quomodo Romani, carmina recitantes, sillabas breves et longas pronuntiaverint, potius quam, ut hodie communiter fit, recitationem asperam et irrationalem nobis imponamus, ea pronuntiemus ut supra admonui, ita ut Latina carmina sint a nobis integre et adaequate penetrata eisque intime delectemur. 


Vidus ANGELINO scripsit.

TopRecens latinitas   HomePagina principalis