FRANCISCI PETRARCA ECLOGA OCTAVA OCTAVE EGLOGE TITULUS: DIVORTIUM COLLOCVTORES GANIMEDES ET AMICLAS. GANIMEDES. Quo fugis? Expecta; liceat condiscere causas discidii. Tu nostra puer, nisi fallor, amabas pascua. Quo pastos abigis cum matribus agnos, ingrate atque oblite mei rerumque mearum? AMICLAS. Parce, parens, damnare tuum. Puer, ipse fateris, hac pavi regione gregem. Tibi letior annis tunc animus fuerat; nunc intractabilis, asper. Me quoque vivendo patientia prima reliquit. GANIMEDES. Consilium solet esse senum iuvenumque voluptas; tu michi deliras senior; tum vallis amator unius, deserta vagus nunc avia tentas. AMICLAS. Propositum mutat sapiens; at stultus inheret: res, tempus, fortuna, locus firmata frequenter consilia alternant. Macie turpique veterno terga pecus confecta gerit; squalentia sentes vellera dilacerant. Quid agam? Nec pocula fontis tuta, nec herbarum morsus sucique salubres. Ipse aer suspecta michi suspiria reddit. Quin iustam permitte fugam, et miserere coacti. Nam potes. Ecce etenim veni ad tua gramina pauper, pauperiorque domum redeo, non lacte nec edis auctior, invidia et solis iam ditior annis. Adde supercilii pondus, quod non gravis equet Ethna iugis, non Ossa rigens, non altus Olimpus. Id prius equanimis tuleram; indignantior etas est senium, rugeque animos in verba ministrant. Triste senex servus! Sit libera nostra senectus. Serva iuventa retro est; servilem libera vitam mors claudat; memor usque mei subsiste valeque; me fatum tentare meum sine pascua circum. GANIMEDES. En animi servum memoris! Sic omnia ventus abstulit? Has mereor grates, hec premia reddis? Ut nil prestiterim, multum, licet impar, amavi. AMICLAS. Verba quidem verbis, res rebus; purus amori sed solus debetur amor; gratusque memorque sum, quia te semper, postquam michi notus, amavi; et, dum vita comes, siquid michi credis, amabo. GANIMEDES. Quo properas igitur? Que te magis allicit ora? Unanimes que causa repens disiungit amicos? Perdit enim servi nomen cui libera mens est. AMICLAS. Aspice fagifero tangentem vertice montem nubila, tum gravida fontes tellure crepantes, unde ruens pelagis confunditur unda quaternis; aspice preruptum scopulis extantibus alte ire sub astra iugum. Lapis ille impervius olim, punicus hesperio donec sibi pastor aceto fecit et igne viam, nostris pastoribus ingens diluvium stragemque ferens; hoc forte per estum solus ego ac sitiens nuper sub colle vagabar. Gillias erranti se se comitemque ducemque obtulit, et vivas digito direxit ad undas. Progredior, vallesque novas et pinguia late rura noto, sed sepe oculos in terga reflectens. Iam latus hoc sordere michi, iam turbidus ether cepit ad occasum, iam sidera mesta videri. Agnosco validum patrie revocantis amorem; illic et viole melius per roscida pallent, per dumeta rose melius redolentque rubentque, purior ac patrius illic michi prata pererrat rivus, et ausonie sapor est iam dulcior herbe. Spreta fides igitur comitum tam certa piorum, cum quibus et niveas laqueis viscoque columbas gaudebas, dammasque plagis tentare fugaces? Cum quibus et Capree soles, umbrasque Leonis, et Tauri flores, et adulte Virginis uvas carpere, vel fando cuntantem impellere noctem, vel longum breviare diem sermone iocisque, et requie molli durum condire laborem? Nil spretum, nisi silva ferox pastorque protervus, et gignens aconita solum, et mestissimus auster et plumbo infecti latices, et turbine tortus pulvis, et umbra nocens, et grandinis ira sonore. GANIMEDES. An prius ista tibi tam longum ignota per evum? AMICLAS. Nota prius, fateor; tenuit me pestifer usus luctantem, me vester amor, me forma puelle blandior illecebris. Sed iam cum tempore sensim omnia mutantur; studium iuvenile senecte displicet, et variant cure variante capillo. GANIMEDES. Hic vulgo iam notus eras, nec carior alter vel michi vel sociis; silvis errabis in illis, et mecum mansisse voles cupiesque reuerti. AMICLAS. Nil penitus non esse potest; fortuna gubernat res hominum, valet illa piis obsistere ceptis, illa favere malis. At, si presagia quicquam nostra ferunt certi, levis est ad prima recursus principia. Huc genitor profugus me ruris aviti finibus infantem rapuit, ripaque palustri exposuit miserum atque abiit. Per quattuor inde servio lustra tibi; nulla est iniuria iustus libertatis amor; patrii quoque cura sepulcri est tempestiva seni. Iantandem absiste precari, atque iterum, pater alme, vale, dextramque relaxa. GANIMEDES. Ah! miser. Et merita quis te cum laude canentem audiet, aut levi describet carmina lauro? AMICLAS. Expectando quidem fessus raucusque canendo, attuleram, vereor, vocis fastidia nostre. Fors aliis placiturus eo; non una per omnes est hominis fortuna dies. Nunc mane quietum turbida lux sequitur; nunc matutina serenus nubila vesper agit. Sic tempestatibus atris tutus adest portus; sic litora puppe tenentes tempestas inopina ferit. Spes, terror ubique iuxta habitant; fortuna vaga est et protinus, inter quamvis pressa manus, ceu lubricus effluit anguis. Nil habet ista magis tua nunc opulentia certi quam mea paupertas; ubi pluris signa favoris, et minus est fidei. Sed iam me Gillias, audi, sollicitat damnatque moras, et Phebus hiberum vergit ad occeanum, montem nix occupat altum. Balatu moveor pecoris, nec candida dulci mugitu ingeminans cessat revocare iuvenca. Ire libet; liceat; nusquam sunt carmina tanti. GANIMEDES. Men iuvenem pavisse domi et finxisse docendo, ut doctum nova silva senem, novus hospes haberet? Sic labor agricolis longus, brevis inde voluptas: arva domant aliis. Sic fessus nauta quietis invehit ancipiti delatas equore merces. Nosco meum sidus: aliis utenda paravi. Fatum agnosco tuum: primis nam pauper ab annis pauper eris senior, pauper morieris, Amicla. I, tamen; ipse meis (quando hoc immobile votum est) te sine, quod nollem, iam solus pascar acervis. AMICLAS. Ipse per estatem mediam, vel colle virenti, valle vel umbrosa, nitidique in margine fontis solus apollinea modulans sub fronde sedebo, lanigerumque gregem pascam, et loca florea circum mellificas imitabor apes. Te dives habebit silva, sed urentes turbabunt otia cure.