RONAN SHEEHAN

Carminum Catulli recitatio 
 
in ecclesia Sant'Isidorus Romae.
 
 
 
 

                                                                                                                                                         

Doctor Ronan Sheehan Dublini vivit, sed saepe in Italiam venit quod carminum Catulli cultor atque amans est.

In Sirmionis paeninsulam, quae in lacu Benaco posita est  , ubi Catullus natus est, venit ut symposiis de carminibus poetae latini intersit

Romae, in hortis ecclesiae Sant'Isidori,  Ronan Sheehan cum aliis sodalibus et cultoribus poësis convenit: una cum iis Catulli carmina legit, declamat et interpretatur. 

POSTER

 

Paene insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique vasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter quamque laetus inviso,
vix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
liquisse campos et videre te in tuto.
o quid solutis est beatius curis,
cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum,
desideratoque acquiescimus lecto?
hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude
gaudente, vosque, o Lydiae lacus undae,
ridete quidquid est domi cachinnorum.

 

Indice Scriptores  

 

Home